- ARDERE
- ARDEREde purpura veri luminis, eleganter Poetae dicunt. Val. Flac. l. 3. v. 340.Dat pictas auro atque ardentes murice vestes.Quod idem paulo aliter l. 2. v. 341.--- --- mediis famulae convivia tectisExpediunt: Tyrio virat torus igneus ostro etc.Cuiusmodi purpura coeteras sordere faciebat. Vopisc. in Aureliano c. 29. de purpura Indica, Meministis fuisse in Templo Iovis Capitolini pallium breve prupureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur coeterae, divini comparatione fulgoris. Et proin secundum ardorem, putpurae pretium aestimabatur, unde qui bene culti haberi volebant, prodibant in Solem. Augustus apud Macrob. Saturnal. l. 2. c. 4. Cum de Tyriae purpurae, quam emi iusserat, obscuritate quereretur; dicente venditore, Erige altius et suspice: His usus est salibus: Ego, ut me Populus Rom. dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum. Quasi dicat, Ergone ego, in quem omnium oculi coniciuntur, ut tuae purpurae claritudo perspici possit, in Solarium ascendam et ita demum dignâ me veste cultus videbor, cum aliarum purpurarum splendor vel in umbra luceat etc. Sed hoc genus tincturae, quod per totum terrarum orbem tot saecula nobilitatum et omnibus motrtalibus fuit notum, adeo penitus interiit, ut nec ratio eius reparandi supersit ulla. Barthius Animadversion. ad Stat.l. 4. Vide infra, in voce Argavan, item Lumen, Purpura, nec non supra ubi de Aletbinis Vestibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.